- CORTEX
- CORTEXapud Indos olim, in calceum aptatus. Philostratus enim vitam describens Apollonii, inter cetera, quae de gentis huius moribus edisserit, eos, ex arborum corticibus, ibi calceos conficere solitos esse testatur, l. 2. c. 9. A' quibus, ut credere parest, ligneorum calceorum usus ad alios postea translatus est; ita ut alii rudioribus et omnimode ligneis sint usi: alii paulo eruditioribus, quorum nempe soleae tantum ligneae essent, cetera e corio vel quavis alia molliore materia. Germani veteres, referente Cluveriô, et agrestes Poloni hodieque, soleas ex arboris libro fabrefactas et funiculô in planta pedis adstrictas, geslêre, de quibus vide Cluverium, German. Antiq. l. 1. et figuram earum, apud Ben. Balduinum, de Calceo Antiqq. c. 5. ut et infra, ubi de Ligno. Nec calcei solum, sed et vestes integrae ex cortice, vide infra Vestis. Porro plaustra Scitharum corticibus tecta habes apud Iustinum, l. 2. c. 2. et Ammian. l. 22. c. 19. qui et Alanos vagari supersidentes plaustris quae operimentis curvatis corticum (tamquam imbricibus) per solitudinem conserant, ait, l. 31. c. 2. Plura vero de Corticibus arborum, apud Plin. l. 16. c. 31.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.